Mosaico decorativo

Fundar 1504 Resultados para: Omnes

  • et pervenerunt ad arcem Tyri et omnes urbes Hevaei et Chananaei exieruntque ad Nageb Iudae in Bersabee. (Liber II Samuelis 24, 7)

  • Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; (Liber I Regum 1, 9)

  • Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 19)

  • Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?”. (Liber I Regum 1, 41)

  • Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. (Liber I Regum 1, 49)

  • Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. (Liber I Regum 6, 29)

  • tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies, ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor eius, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum, (Liber I Regum 8, 39)

  • ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. (Liber I Regum 8, 60)

  • Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel. (Liber I Regum 8, 63)

  • et omnes civitates horreorum, quae ad se pertinebant, et civitates curruum et civitates equorum et quodcumque ei placuit, ut aedificaret in Ierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae. (Liber I Regum 9, 19)

  • Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber I Regum 10, 23)

  • sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum: (Liber I Regum 14, 9)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina