Fundar 1504 Resultados para: Omnes
Et stupebant omnes turbae et dicebant: “Numquid hic est filius David?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 56)
Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 20)
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)
Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 37)
Qui dixit eis: “Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 11)
Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 12)
si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)