Fundar 488 Resultados para: Omnem
Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam”. Tunc dimittit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)
Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)
Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae. (Evangelium secundum Marcum 1, 28)
Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens. (Evangelium secundum Marcum 1, 39)
Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, (Evangelium secundum Lucam 3, 3)
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. (Evangelium secundum Lucam 4, 37)
Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. (Evangelium secundum Lucam 7, 17)
Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; (Evangelium secundum Lucam 8, 43)
Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)