Fundar 48 Resultados para: Numquam

  • Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio. (Liber II Samuelis 7, 6)

  • et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)

  • Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est. (Liber Iudith 12, 20)

  • et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent. (Liber Esther 9, 27)

  • propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit. (Liber II Maccabaeorum 6, 16)

  • Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles. (Liber Proverbiorum 27, 20)

  • Sanguisugae duae sunt filiae: “Affer, affer!”. Tria sunt insaturabilia, et quattuor, quae numquam dicunt: “Sufficit!”: (Liber Proverbiorum 30, 15)

  • infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: “Sufficit!”. (Liber Proverbiorum 30, 16)

  • Qui observat ventum, non seminat, et, qui considerat nubes, numquam metet. (Liber Ecclesiastes 11, 4)

  • Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. (Canticum Canticorum 7, 3)

  • Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam. (Liber Sapientiae 6, 12)

  • cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina