Fundar 1390 Resultados para: Negotiatum Regem David:
Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber II Samuelis 7, 18)
Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. (Liber II Samuelis 7, 20)
Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: “Dominus exercituum est Deus super Israel”. Et domus servi tui David erit stabilita coram te, (Liber II Samuelis 7, 26)
Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim. (Liber II Samuelis 8, 1)
Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo. (Liber II Samuelis 8, 2)
Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten. (Liber II Samuelis 8, 3)
Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus. (Liber II Samuelis 8, 4)
Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum; (Liber II Samuelis 8, 5)
et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. (Liber II Samuelis 8, 6)
Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; (Liber II Samuelis 8, 7)
et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis. (Liber II Samuelis 8, 8)
Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer (Liber II Samuelis 8, 9)