Fundar 335 Resultados para: Moyses
Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Exodus 24, 18)
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)
Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? (Liber Exodus 32, 11)
Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)
Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. (Liber Exodus 32, 25)
Et ait Moyses: “Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio”. (Liber Exodus 32, 29)
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro”. (Liber Exodus 32, 30)
Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra. (Liber Exodus 33, 7)
Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tabernaculum. (Liber Exodus 33, 8)
Dixit autem Moyses ad Dominum: “Praecipis, ut educam populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me". (Liber Exodus 33, 12)
Et ait Moyses: “Si non tu ipse eas, ne educas nos de loco isto; (Liber Exodus 33, 15)
Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans (Liber Exodus 34, 8)