Fundar 449 Resultados para: Misit
et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. (Evangelium secundum Lucam 9, 52)
Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit”. (Evangelium secundum Lucam 10, 16)
Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius”. (Evangelium secundum Lucam 13, 19)
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”. (Evangelium secundum Lucam 14, 17)
Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos; (Evangelium secundum Lucam 15, 15)
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos (Evangelium secundum Lucam 19, 29)
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 10)
et dixit: “Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit”. (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
Et misit Petrum et Ioannem dicens: “Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus”. (Evangelium secundum Lucam 22, 8)
et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)