Fundar 1188 Resultados para: Mihi
et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”. (Actus Apostolorum 22, 18)
Accedens autem tribunus dixit illi: “Dic mihi, tu Romanus es?”. At ille dixit: “Etiam”. (Actus Apostolorum 22, 27)
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “Quid est, quod habes indicare mihi?”. (Actus Apostolorum 23, 19)
Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam “haec nota mihi fecisti”. (Actus Apostolorum 23, 22)
Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te”. (Actus Apostolorum 23, 30)
cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, (Actus Apostolorum 24, 11)
sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare”. (Actus Apostolorum 25, 27)
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. (Actus Apostolorum 26, 14)
astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)
testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam (Epistula ad Romanos 1, 9)
ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; (Epistula ad Romanos 7, 10)