Fundar 777 Resultados para: Meum
Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu. (Liber Psalmorum 71, 3)
Repleatur os meum laude tua, tota die magnitudine tua. (Liber Psalmorum 71, 8)
Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina. (Liber Psalmorum 71, 12)
Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae dinumerare nescivi. (Liber Psalmorum 71, 15)
Et dixi: “Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; (Liber Psalmorum 73, 13)
Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; (Liber Psalmorum 73, 21)
Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 73, 26)
Meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scobebam spiritum meum. (Liber Psalmorum 77, 7)
Et dixi: “Hoc vulnus meum: mutatio dexterae Excelsi”. (Liber Psalmorum 77, 11)
Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae. (Liber Psalmorum 78, 2)
Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. (Liber Psalmorum 84, 3)
Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum. (Liber Psalmorum 86, 11)