Fundar 899 Resultados para: Mei
Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro (Liber Iob 19, 23)
Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo. (Liber Iob 19, 27)
quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, (Liber Iob 27, 3)
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei, (Liber Iob 29, 5)
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis. (Liber Iob 29, 19)
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. (Liber Iob 29, 22)
Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. (Liber Iob 29, 24)
Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei; (Liber Iob 30, 1)
Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. (Liber Iob 31, 1)
Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, (Liber Iob 31, 7)
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, (Liber Iob 31, 9)
si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea; (Liber Iob 31, 25)