Fundar 899 Resultados para: Mei
Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: “Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini?”. (Liber II Samuelis 19, 22)
Et ait rex Semei: “Non morieris!”. Iuravitque ei. (Liber II Samuelis 19, 24)
Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi; tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae. Quid ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad regem?”. (Liber II Samuelis 19, 29)
Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi? (Liber II Samuelis 19, 36)
Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur”. (Liber II Samuelis 19, 38)
Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero. (Liber II Samuelis 22, 4)
Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmati tali mei. (Liber II Samuelis 22, 37)
Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent: ceciderunt sub pedibus meis. (Liber II Samuelis 22, 39)
Salvasti me a contradictionibus populi mei, constituisti me in caput gentium. Populus, quem ignorabam, servit mihi, (Liber II Samuelis 22, 44)
Qui educis me ab inimicis meis et ab insurgentibus in me elevas me; a viro iniquo liberas me. (Liber II Samuelis 22, 49)
Dixitque Ioab regi: “Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi?”. (Liber II Samuelis 24, 3)
Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: “Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei”. (Liber II Samuelis 24, 17)