Fundar 1637 Resultados para: Mea
Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)
Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam”. (Liber Isaiae 46, 10)
Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam. (Liber Isaiae 46, 13)
Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. (Liber Isaiae 48, 9)
Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. (Liber Isaiae 48, 11)
Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. (Liber Isaiae 48, 13)
Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; (Liber Isaiae 48, 18)
et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. (Liber Isaiae 48, 19)
Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; (Liber Isaiae 49, 1)
Et ego dixi: “In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo”. (Liber Isaiae 49, 4)
Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)