Fundar 1637 Resultados para: Mea
Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: “Salus tua ego sum”. (Liber Psalmorum 35, 3)
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. (Liber Psalmorum 35, 4)
Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae. (Liber Psalmorum 35, 7)
Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo. (Liber Psalmorum 35, 9)
Omnia ossa mea dicent: “Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum”. (Liber Psalmorum 35, 10)
retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae. (Liber Psalmorum 35, 12)
Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur. (Liber Psalmorum 35, 13)
Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. (Liber Psalmorum 35, 17)
Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam. (Liber Psalmorum 35, 23)
Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: “Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui”. (Liber Psalmorum 35, 27)
Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam. (Liber Psalmorum 35, 28)
Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. (Liber Psalmorum 38, 4)