Fundar 289 Resultados para: Mansa et mollis vocem
Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)
et levaverunt vocem dicentes: “Iesu praeceptor, miserere nostri!”. (Evangelium secundum Lucam 17, 13)
Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)
Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)
Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent. (Evangelium secundum Ioannem 5, 25)
Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius; (Evangelium secundum Ioannem 5, 28)
et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; (Evangelium secundum Ioannem 5, 37)
Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. (Evangelium secundum Ioannem 10, 3)
Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; (Evangelium secundum Ioannem 10, 4)
alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 5)
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; (Evangelium secundum Ioannem 10, 27)