Fundar 3589 Resultados para: Man
Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem. (Liber Iosue 17, 5)
Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant. (Liber Iosue 17, 6)
Fuitque terminus Manasse ab Aser: Machmethath, quae respicit Sichem et egreditur ad dextram in Iasib apud fontem Thapphuae. (Liber Iosue 17, 7)
Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim. (Liber Iosue 17, 8)
Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare, (Liber Iosue 17, 9)
ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente. (Liber Iosue 17, 10)
Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. (Liber Iosue 17, 11)
Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista. (Liber Iosue 17, 12)
Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, (Liber Iosue 17, 17)
Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. (Liber Iosue 18, 2)
quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini”. (Liber Iosue 18, 7)
Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, (Liber Iosue 20, 2)