Fundar 3589 Resultados para: Man
et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. (Actus Apostolorum 19, 6)
Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli, (Actus Apostolorum 19, 11)
Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)
et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. (Actus Apostolorum 19, 26)
De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. (Actus Apostolorum 19, 33)
Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: “Magna Diana Ephesiorum”. (Actus Apostolorum 19, 34)
Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram. (Actus Apostolorum 19, 37)
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent. (Actus Apostolorum 20, 23)
ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. (Actus Apostolorum 20, 34)
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)
Nos vero, navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. (Actus Apostolorum 21, 7)
Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)