Fundar 3589 Resultados para: Man
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae. (Liber Ecclesiasticus 15, 14)
Adiecit mandata et praecepta sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius. (Liber Ecclesiasticus 15, 15)
Si volueris mandata servare, conservabunt te; si confidis in illo, etiam tu vives. (Liber Ecclesiasticus 15, 16)
Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam. (Liber Ecclesiasticus 15, 17)
Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi. (Liber Ecclesiasticus 15, 21)
Et mandavit illis unicuique de proximo suo. (Liber Ecclesiasticus 17, 12)
Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)
Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum. (Liber Ecclesiasticus 20, 4)
exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis. (Liber Ecclesiasticus 20, 15)
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)