Fundar 3589 Resultados para: Man
Cumque requievissent, reversi sunt, ut facerent malum in conspectu tuo; et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et dominati sunt eis. Conversique sunt et clamaverunt ad te; tu autem de caelo exaudisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus. (Liber Nehemiae 9, 28)
Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt. (Liber Nehemiae 9, 29)
Et pepercisti eis annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum, et non audierunt; et tradidisti eos in manu populorum terrarum. (Liber Nehemiae 9, 30)
Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua, quae testificatus es in eis. (Liber Nehemiae 9, 34)
adhaeserunt fratribus suis optimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et praecepta eius, (Liber Nehemiae 10, 30)
Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis. (Liber Nehemiae 13, 20)
Et contestatus sum eos et dixi eis: “Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos”. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. (Liber Nehemiae 13, 21)
qui captivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae est a dextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post occidentem solem a sinistra parte Phogor. (Liber Thobis 1, 2)
Et dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuus est. (Liber Thobis 1, 8)
Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium, (Liber Thobis 1, 10)
ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium. (Liber Thobis 1, 11)
dedit mihi Excelsus gratiam et speciem penes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum; (Liber Thobis 1, 13)