Fundar 139 Resultados para: Magnus
quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram. (Liber Psalmorum 47, 3)
Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. (Liber Psalmorum 48, 2)
Deus, in sancto via tua; quis deus magnus sicut Deus noster? (Liber Psalmorum 77, 14)
quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus. (Liber Psalmorum 86, 10)
Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt. (Liber Psalmorum 89, 8)
Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 3)
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. (Liber Psalmorum 96, 4)
Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. (Liber Psalmorum 99, 2)
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. (Liber Psalmorum 135, 5)
GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est investigatio. (Liber Psalmorum 145, 3)
Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus. (Liber Psalmorum 147, 5)
Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum; (Liber I Maccabaeorum 1, 25)