Fundar 10 Resultados para: Macedoniam
Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: “Transiens in Macedoniam, adiuva nos!”. (Actus Apostolorum 16, 9)
Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)
Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)
Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 1)
cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 3)
Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; (Epistula I ad Corinthios 16, 5)
et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam. (Epistula II ad Corinthios 1, 16)
non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam. (Epistula II ad Corinthios 2, 13)
Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores. (Epistula II ad Corinthios 7, 5)
Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent (Epistula I ad Timotheum 1, 3)