Fundar 932 Resultados para: Lie
IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. (Lamentationes 4, 10)
Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. (Lamentationes 5, 2)
Mulieres in Sion humiliaverunt et virgines in civitatibus Iudae. (Lamentationes 5, 11)
et abivimus unusquisque in sensu cordis nostri mali ad serviendum diis alienis, facientes mala sub oculis Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)
Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es mortuis, reputatus es cum eis, qui apud inferos sunt. (Liber Baruch 3, 11)
Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae. (Liber Baruch 4, 3)
Cavete ergo, ne et vos assimilati assimilemini alienigenis, et metus vos capiat in ipsis. (Liber Baruch 6, 4)
Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. (Liber Baruch 6, 17)
Unde enim vocabuntur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis, (Liber Baruch 6, 29)
Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem; (Liber Baruch 6, 42)
in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, ut dissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur et cessent idola vestra, et conterantur delubra vestra, et deleantur opera vestra. (Prophetia Ezechielis 6, 6)
Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 21)