Fundar 3760 Resultados para: Liber Iosue Iosue foedus promissa terra et tribus ex Israel
nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. (Liber Genesis 13, 6)
Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13, 7)
Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam”. (Liber Genesis 13, 9)
Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. (Liber Genesis 13, 12)
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram. (Liber Genesis 14, 13)
Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten, (Liber Genesis 15, 18)
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16, 3)
Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. (Liber Genesis 17, 2)
Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”. (Liber Genesis 17, 13)
Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. (Liber Genesis 17, 19)
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)