Fundar 2237 Resultados para: Lia
Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer, (Liber I Paralipomenon 4, 38)
In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem. (Liber I Paralipomenon 5, 13)
Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum. (Liber I Paralipomenon 5, 15)
Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam; (Liber I Paralipomenon 5, 18)
Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. (Liber I Paralipomenon 5, 20)
Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia; (Liber I Paralipomenon 5, 21)
Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 5, 24)
Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum: (Liber I Paralipomenon 6, 4)
Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius. (Liber I Paralipomenon 6, 12)
Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti. (Liber I Paralipomenon 7, 2)
Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios. (Liber I Paralipomenon 7, 4)