Fundar 2237 Resultados para: Lia
et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo. (Liber Ieremiae 7, 31)
Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax. (Liber Ieremiae 8, 11)
Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)
Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me. (Liber Ieremiae 8, 21)
Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 22)
Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 23)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? (Liber Ieremiae 9, 6)
“Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator”. (Liber Ieremiae 9, 10)
Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. (Liber Ieremiae 9, 19)
Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris?”. (Liber Ieremiae 11, 15)
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius”. (Liber Ieremiae 11, 19)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, (Liber Ieremiae 11, 22)