Mosaico decorativo

Fundar 2237 Resultados para: Lia

  • Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo. (Liber II Maccabaeorum 2, 3)

  • Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. (Liber II Maccabaeorum 2, 26)

  • Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant; (Liber II Maccabaeorum 3, 19)

  • super haec autem promittebat et alia centum quinquaginta se perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos scribere. (Liber II Maccabaeorum 4, 9)

  • Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt. (Liber II Maccabaeorum 5, 14)

  • Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere. (Liber II Maccabaeorum 5, 24)

  • et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la tenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum. (Liber II Maccabaeorum 8, 1)

  • Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret; (Liber II Maccabaeorum 8, 10)

  • ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. (Liber II Maccabaeorum 8, 17)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina