Mosaico decorativo

Fundar 2367 Resultados para: Israel

  • Porro tribubus praeerant Israel: Rubenitis dux Eliezer filius Zechri; Simeonitis Saphatia filius Maacha; (Liber I Paralipomenon 27, 16)

  • Dan vero Azareel filius Ieroham: hi principes tribuum Israel. (Liber I Paralipomenon 27, 22)

  • Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. (Liber I Paralipomenon 27, 23)

  • Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel, et idcirco numerus non est relatus in librum annalium regis David. (Liber I Paralipomenon 27, 24)

  • Convocavit igitur David om nes principes Israel, duces tri buum et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones et, qui praeerant substantiae et gregibus regis filiorumque suorum, cum eunuchis et fortibus et robustissimis quibusque in exercitu Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 28, 1)

  • Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 4)

  • Sed et de filiis meis — filios enim multos dedit mihi Dominus — elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 5)

  • Nunc igitur coram universo Israel coetu Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • Sponte obtulerunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes operis regis; (Liber I Paralipomenon 29, 6)

  • Et benedixit Domino coram universa multitudine et ait: “Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri, ab aeterno in aeternum. (Liber I Paralipomenon 29, 10)

  • Domine, Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum; et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • Immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis et sacrificia abundantissime in omnem Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 21)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina