Mosaico decorativo

Fundar 2382 Resultados para: Israel Vexilla Legitimum

  • propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum; (Prophetia Ezechielis 36, 4)

  • Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus et collibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis; (Prophetia Ezechielis 36, 6)

  • vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)

  • et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur. (Prophetia Ezechielis 36, 10)

  • Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos facias absque liberis. (Prophetia Ezechielis 36, 12)

  • “Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. (Prophetia Ezechielis 36, 17)

  • Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. (Prophetia Ezechielis 36, 21)

  • Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis; (Prophetia Ezechielis 36, 22)

  • Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. (Prophetia Ezechielis 36, 32)

  • Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, (Prophetia Ezechielis 36, 37)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”. (Prophetia Ezechielis 37, 11)

  • Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel; (Prophetia Ezechielis 37, 12)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina