Fundar 119 Resultados para: Isaac

  • Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)

  • Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas. (Actus Apostolorum 7, 8)

  • “Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)

  • neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “In Isaac vocabitur tibi semen”. (Epistula ad Romanos 9, 7)

  • Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro; (Epistula ad Romanos 9, 10)

  • Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, (Epistula ad Hebraeos 11, 17)

  • ad quem dictum erat: “In Isaac vocabitur tibi semen”, (Epistula ad Hebraeos 11, 18)

  • Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. (Epistula ad Hebraeos 11, 20)

  • Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina