Fundar 774 Resultados para: Ipse
Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame et pestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. (Liber Ieremiae 32, 24)
Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae. (Liber Ieremiae 37, 2)
Et dixit rex Sedecias: “Ecce ipse in manibus vestris est; nequit enim rex vobis quidquam negare”. (Liber Ieremiae 38, 5)
Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae et proiecit in medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo. (Liber Ieremiae 41, 7)
et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra. (Liber Ieremiae 42, 12)
Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. (Liber Ieremiae 48, 26)
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)
Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 19)
Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. (Liber Ieremiae 52, 4)
In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum, qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem. (Liber Ieremiae 52, 12)
Angelus enim meus vobiscum est; ipse autem exquiret animas vestras. (Liber Baruch 6, 6)
quasi ipse possit sentire. Et non possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent. (Liber Baruch 6, 41)