Fundar 76 Resultados para: Iosaphat

  • Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel. (Liber II Paralipomenon 17, 1)

  • Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)

  • Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria. (Liber II Paralipomenon 17, 5)

  • Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)

  • Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem. (Liber II Paralipomenon 17, 11)

  • Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum. (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab. (Liber II Paralipomenon 18, 1)

  • Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”. (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • Dixitque Iosaphat: “Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus?”. (Liber II Paralipomenon 18, 6)

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla”. Dixitque Iosaphat: “Ne loquaris, rex, hoc modo”. (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. (Liber II Paralipomenon 18, 9)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina