Fundar 49 Resultados para: Ioachim

  • Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum. (Liber Ieremiae 26, 21)

  • Et misit rex Ioachim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum; (Liber Ieremiae 26, 22)

  • et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim, et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulcris filiorum vulgi. (Liber Ieremiae 26, 23)

  • quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et omnes optimates Iudae et Ierusalem; (Liber Ieremiae 27, 20)

  • Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis”. (Liber Ieremiae 28, 4)

  • Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in die bus Ioachim filii Iosiae regis Iudae dicens: (Liber Ieremiae 35, 1)

  • Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 36, 1)

  • Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in Ierusalem. (Liber Ieremiae 36, 9)

  • “Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. (Liber Ieremiae 36, 28)

  • Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”. (Liber Ieremiae 36, 29)

  • Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem; (Liber Ieremiae 36, 30)

  • Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis. (Liber Ieremiae 36, 32)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina