Mosaico decorativo

Fundar 457 Resultados para: Inter

  • Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, (Liber Psalmorum 99, 6)

  • Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium pertransibunt, (Liber Psalmorum 104, 10)

  • ALLELUIA. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius. (Liber Psalmorum 105, 1)

  • Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum. (Liber Psalmorum 106, 35)

  • Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”. (Liber Psalmorum 126, 2)

  • Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)

  • et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi. (Liber I Maccabaeorum 5, 2)

  • dicens: “Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace”. (Liber I Maccabaeorum 7, 28)

  • et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos. (Liber I Maccabaeorum 8, 16)

  • Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus. (Liber I Maccabaeorum 10, 65)

  • Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)

  • et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant. (Liber I Maccabaeorum 12, 36)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina