Fundar 540 Resultados para: Illum
Et extendens manum tetigit illum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim lepra discessit ab illo. (Evangelium secundum Lucam 5, 13)
Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. (Evangelium secundum Lucam 5, 19)
Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. (Evangelium secundum Lucam 6, 7)
Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. (Evangelium secundum Lucam 7, 15)
Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
Et respondens Iesus dixit ad illum: “Simon, habeo tibi aliquid dicere”. At ille ait: “Magister, dic”. (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)
Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta. (Evangelium secundum Lucam 8, 29)
Interrogavit autem illum Iesus dicens: “Quod tibi nomen est?”. At ille dixit: “Legio”, quia intraverunt daemonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens: (Evangelium secundum Lucam 8, 38)