Fundar 540 Resultados para: Illum
Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum. (Liber Ecclesiasticus 29, 11)
verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo. (Liber Ecclesiasticus 31, 42)
Qui timet Dominum, excipiet doctrinam; et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. (Liber Ecclesiasticus 32, 18)
Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum iterum conservabit et liberabit a malis. (Liber Ecclesiasticus 33, 1)
Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet: (Liber Ecclesiasticus 33, 28)
In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
et, si surgens discesserit, in qua via quaeras illum, nescis. (Liber Ecclesiasticus 33, 33)
Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est. (Liber Ecclesiasticus 34, 25)
et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. (Liber Ecclesiasticus 35, 15)
Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei. (Liber Ecclesiasticus 36, 26)
Vir sapiens implebitur benedictionibus, et omnes videntes illum beatum dicent. (Liber Ecclesiasticus 37, 27)
Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus. (Liber Ecclesiasticus 38, 1)