Fundar 495 Resultados para: Ignis caeli

  • Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini. (Liber Genesis 27, 28)

  • motus Isaac dixit ad eum: “Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper. (Liber Genesis 27, 39)

  • Pavensque: “Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli”. (Liber Genesis 28, 17)

  • Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. (Liber Genesis 49, 25)

  • Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)

  • Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. (Liber Exodus 9, 24)

  • Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. (Liber Exodus 13, 21)

  • Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. (Liber Exodus 13, 22)

  • Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; (Liber Exodus 14, 24)

  • Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 5)

  • Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)

  • Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper"”. (Liber Exodus 32, 13)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina