Fundar 547 Resultados para: Iesus discipuli
Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 1)
Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
Et ait illi Iesus: “Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
Et dixit Iesus centurioni: “Vade; sicut credidisti, fiat tibi”. Et sanatus est puer in hora illa. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)
Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 18)
Et dicit ei Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
Iesus autem ait illi: “Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 22)
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “Confide, fili; remittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)