Fundar 77 Resultados para: Gens rex Babylon

  • Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. (Prophetia Michaeae 4, 3)

  • Convenite, congregamini, gens non amabilis, (Prophetia Sophoniae 2, 1)

  • Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: “Disperdam te, ita ut non sit inhabitator”. (Prophetia Sophoniae 2, 5)

  • Et respondit Aggaeus et dixit: “Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt. (Prophetia Aggaei 2, 14)

  • Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota. (Prophetia Malachiae 3, 9)

  • Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)

  • Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)

  • Tunc dicebat illis: “Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; (Evangelium secundum Lucam 21, 10)

  • nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 50)

  • Respondit Pilatus: “Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: (Epistula I Petri 2, 9)

  • Et alius angelus secutus est dicens: “Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes!”. (Apocalypsis Ioannis 14, 8)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina