Fundar 37 Resultados para: Gabaon

  • In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha, (Liber I Paralipomenon 8, 29)

  • In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha. (Liber I Paralipomenon 9, 35)

  • Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, (Liber I Paralipomenon 16, 39)

  • Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon; (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. (Liber II Paralipomenon 1, 3)

  • Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et regnavit super Israel. (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • Et iuxta eos restauraverunt Meltias Gabaonites et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, qui erant ad solium ducis, qui erat in regione trans flumen; (Liber Nehemiae 3, 7)

  • filii Gabaon nonaginta quinque; (Liber Nehemiae 7, 25)

  • Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. (Liber Isaiae 28, 21)

  • Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: (Liber Ieremiae 28, 1)

  • et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina