Fundar 349 Resultados para: Fuerit
Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, uredo et aurugo et locusta et bruchus et hostes, vastatis regionibus, portas eius obsederint, omnisque plaga et infirmitas presserit, (Liber II Paralipomenon 6, 28)
si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas ad domum hanc, (Liber II Paralipomenon 6, 29)
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam, in qua miseris eos, et oraverint te contra viam, in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus, quam aedificavi nomini tuo, (Liber II Paralipomenon 6, 34)
humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum. (Liber II Paralipomenon 7, 14)
Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente”. (Liber II Paralipomenon 23, 7)
Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit. (Liber Esdrae 4, 13)
Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis”. (Liber Esdrae 4, 16)
Nunc ergo praecipite, ut desistant isti homines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit. (Liber Esdrae 4, 21)
Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis, quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut aedificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos”. (Liber Esdrae 5, 17)
Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia. (Liber Esdrae 6, 9)
Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis. (Liber Esdrae 7, 20)
Memor esto eius, fili, quoniam multa pericula vidit propter te in utero. Cum mortua fuerit, sepeli illam iuxta me in uno sepulcro. (Liber Thobis 4, 4)