Fundar 472 Resultados para: Filium
“Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel””. (Liber Isaiae 7, 6)
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; (Liber Isaiae 7, 14)
Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae; (Liber Isaiae 8, 2)
et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: “Voca nomen eius Maher Salal Has Baz, (Liber Isaiae 8, 3)
Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae (Liber Isaiae 22, 20)
et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam, (Liber Isaiae 37, 2)
Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem. (Liber Ieremiae 15, 4)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens: (Liber Ieremiae 21, 1)
Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: “Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius, (Liber Ieremiae 22, 11)
Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: “Non plangent eum: “Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”. Non concrepabunt ei: “Vae, domine!” et “Vae, inclite!”. (Liber Ieremiae 22, 18)
Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem. (Liber Ieremiae 24, 1)
Et misit rex Ioachim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum; (Liber Ieremiae 26, 22)