Fundar 1422 Resultados para: Filii Adam
Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo. (Liber Genesis 8, 18)
Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)
Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. (Liber Genesis 9, 19)
Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)
Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras. (Liber Genesis 10, 2)
Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. (Liber Genesis 10, 3)
Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim. (Liber Genesis 10, 4)
Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan. (Liber Genesis 10, 6)
Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan. (Liber Genesis 10, 7)
Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis. (Liber Genesis 10, 20)
Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. (Liber Genesis 10, 22)
Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes. (Liber Genesis 10, 23)