Fundar 480 Resultados para: Fili Hominis
Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. (Liber Proverbiorum 23, 26)
Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo. (Liber Proverbiorum 24, 13)
Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis, (Liber Proverbiorum 24, 21)
Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: (Liber Proverbiorum 24, 30)
Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem. (Liber Proverbiorum 27, 11)
Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem. (Liber Proverbiorum 27, 19)
Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam. (Liber Proverbiorum 29, 23)
Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)
Verba Agur filii Iaces ex Massa. Oraculum hominis ad Itiel, ad Itiel et Ucal. (Liber Proverbiorum 30, 1)
Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum? (Liber Proverbiorum 31, 2)
Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)
Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? (Liber Ecclesiastes 3, 21)