Fundar 4294 Resultados para: Fé
Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. (Liber Iob 3, 17)
Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. (Liber Iob 4, 5)
Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum? (Liber Iob 4, 6)
Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. (Liber Iob 5, 26)
Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi? (Liber Iob 6, 22)
Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet (Liber Iob 7, 9)
Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam!”. (Liber Iob 7, 21)
Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia? (Liber Iob 8, 10)
Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat. (Liber Iob 9, 34)
cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere? (Liber Iob 10, 7)
Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? (Liber Iob 10, 8)