Fundar 4294 Resultados para: Fé
Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam viam meam, (Liber II Samuelis 22, 33)
et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur”. (Liber II Samuelis 23, 7)
Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno. (Liber II Samuelis 23, 8)
Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda. (Liber II Samuelis 23, 10)
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. (Liber II Samuelis 23, 12)
dicens: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. (Liber II Samuelis 23, 17)
Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta (Liber II Samuelis 23, 18)
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua. (Liber II Samuelis 23, 21)
Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos. (Liber II Samuelis 23, 22)
Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum. (Liber II Samuelis 23, 23)
Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: “Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis”. (Liber II Samuelis 24, 10)
Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: “Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei”. (Liber II Samuelis 24, 17)