Fundar 266 Resultados para: Exercituum
Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam. (Liber Isaiae 28, 29)
a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis. (Liber Isaiae 29, 6)
Quia haec dicit Dominus ad me: “Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit, sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius. (Liber Isaiae 31, 4)
Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, parcens et salvans”. (Liber Isaiae 31, 5)
“Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)
Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. (Liber Isaiae 37, 32)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: “Audi verbum Domini exercituum: (Liber Isaiae 39, 5)
Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. (Liber Isaiae 44, 6)
Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)
dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 47, 4)
De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 48, 2)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 51, 15)