Fundar 720 Resultados para: Eva
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum redierit Dominus ad Sion. (Liber Isaiae 52, 8)
Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. (Liber Isaiae 52, 13)
Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt. (Liber Isaiae 54, 3)
Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et filiae tuae in ulnis gestantur. (Liber Isaiae 60, 4)
Transite, transite per portas, parate viam populo. Sternite, sternite semitam, eligite lapides, elevate signum ad populos”. (Liber Isaiae 62, 10)
Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni”. (Liber Isaiae 66, 24)
et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te”. (Liber Ieremiae 1, 19)
Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)
Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 29)
Leva oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitia tua. (Liber Ieremiae 3, 2)
Numquid irascetur in perpetuum aut perseverabit in finem?”. Ecce locuta es et fecisti mala et praevaluisti”. (Liber Ieremiae 3, 5)
Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda; (Liber Ieremiae 3, 7)