Fundar 720 Resultados para: Eva
Praevaluit autem populus, qui erat cum Amri, populo, qui sequebatur Thebni filium Gineth; mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. (Liber I Regum 16, 22)
Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt: “Frater tuus Benadad”. Et dixit eis: “Ite et adducite eum”. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. (Liber I Regum 20, 33)
Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. (Liber I Regum 22, 22)
Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. (Liber II Regum 1, 1)
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis; (Liber II Regum 2, 1)
Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis. (Liber II Regum 2, 13)
Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. (Liber II Regum 3, 5)
Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt. (Liber II Regum 3, 26)
Et ait rex ad Hazael: “Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?”. (Liber II Regum 8, 8)
Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens: (Liber II Regum 9, 25)
Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: “Quis est mecum, quisnam?”. Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. (Liber II Regum 9, 32)
Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo?”. Et ait Ionadab: “Est”. “Si est, inquit, da manum tuam”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)