Fundar 25 Resultados para: Euntes
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)
Euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem, securum et quietum, nullo eis penitus resistente, magnarumque opum et procul a Sidoniis neque in societate cum Syria. (Liber Iudicum 18, 7)
Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde et causam penitus ignorantes. (Liber II Samuelis 15, 11)
Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos. (Liber Psalmorum 126, 6)
Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei”, quia non abibunt. (Liber Ieremiae 37, 9)
Per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur, cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 17)
Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)
Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
Et respondens Iesus ait illis: “Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: (Evangelium secundum Matthaeum 11, 4)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 6)