Fundar 4238 Resultados para: Eum
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto, (Liber I Regum 8, 29)
Fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut uredo aut aurugo aut locusta vel bruchus, et afflixerit eum inimicus eius portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, (Liber I Regum 8, 37)
In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat holocaustum et oblationem et adipem pacificorum. (Liber I Regum 8, 64)
Dixitque Dominus ad eum: “Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber I Regum 9, 3)
Et respondebunt: “Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt eos; idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc””. (Liber I Regum 9, 9)
Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. (Liber I Regum 9, 16)
Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis. (Liber I Regum 10, 18)
Dixit itaque Dominus Salomoni: “Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo. (Liber I Regum 11, 11)
Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi”. (Liber I Regum 11, 13)
Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum, qui erat de semine regio, in Edom. (Liber I Regum 11, 14)
Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit eum Taphnes in domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem cum filiis eius. (Liber I Regum 11, 20)