Fundar 4238 Resultados para: Eum
qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent. (Liber Numeri 15, 34)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Morte moriatur homo iste; obruat eum lapidibus omnis turba extra castra”. (Liber Numeri 15, 35)
Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus; et mortuus est, sicut praeceperat Dominus. (Liber Numeri 15, 36)
et omne concilium tuum stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum?”. (Liber Numeri 16, 11)
Surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiram et, sequentibus eum senioribus Israel, (Liber Numeri 16, 25)
Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum. (Liber Numeri 19, 13)
in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines, qui ibi fuerint, et super eum, qui tetigerit ossa vel occisum hominem aut per se mortuum aut sepultum. (Liber Numeri 19, 18)
Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma. (Liber Numeri 21, 3)
Locutusque contra Deum et Moysen ait: “Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo”. (Liber Numeri 21, 5)
Et locutus est Dominus ad eum: “Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet”. (Liber Numeri 21, 8)
Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur. (Liber Numeri 21, 9)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”. (Liber Numeri 21, 34)